Document : De Literatura Mexicanorum, et an propriè hieroglyphica dici poſſit

De 1652 à 1654, Athanasius Kircher (1602-1680) fait paraître à Rome son œuvre intitulée Œdipus Ægyptiacus portant sur l’étude des hiéroglyphes égyptiens. Cependant, au sein du troisième volume, un chapitre est consacré à ce qu’il nomme la littérature des Mexicains et qu’il rapproche des hiéroglyphes1 : De Literatura Mexicanorum, et an propriè hieroglyphica dici poſſit2.

C’est ce document que nous transcrivons ci-après, coquilles comprises. Nos notes sont introduites par des crochets carrés.

Dans les marges, l’ouvrage comporte deux systèmes de repérage textuel :

  • des marginalia imprimés en italique et que nous avons transcrit sous forme de notes de bas de page ;
  • et une sorte de manicules aidant le lecteur ou de manchettes textuelles fonctionnant comme des titres de chapitre ou de paragraphe3 et qui ont été transcrites sous forme de subdivisions qui s’ajoutent donc aux subdivisions existantes4.

Certaines illustrations, incluses dans le texte, sont ici isolées mais placées où elles figuraient dans le texte. Les abréviations ont été développées (ex. : variorum pour variorū). En revanche l’esperluette a été conservée comme les “u” valant des “v” et le “s long”, rendu par le caractère “ſ”.


Oedipi Ægytiaci Caput IV.

De Literatura Mexicanorum, et an propriè hieroglyphica dici poſſit.

Mexicana lingua, & littera

NOuæ Hiſpaniæ indigenæ infinita penè idiomatum varietate inter ſe diſcrepant ; quæ non tantùm dialectis variant, ſed planè inter ſe diſſident. Inter eas verò excellit Mexicana, quæ & vicinis Nationibus, & longinquis, poſtquam Mexicani Imperij ſui fines longè latèque propagarunt, tam communis eſſe cœpit, quàm in Europa Latina, & in Oriente Arabica, ita vt in ſingulis ferè Prouincijs Interpretes illius habeantur, quos Naquatlatos vocant.

Mexicani picturis loco literatum vtuntur.

Porrò licet Mexicani characteribus literiſque, vtpote ſcriproriæ artis ignati, deſtituantur ; quibuſdam tamen picturis mentem ſuam exprimere conati ſunt. Hiſce enim primò Chronologiam Regum, rerumque ab ijs geſtarum memoriam ; deinde redditus & tributa regni, vrbiumque ; demum liberorum inſtituendorum leges poſteris conſignarunt, vti paulò poſt videbitur.

Mexicani characteres ſeu figuræ non ſunt hierogyphica.

Cùm itaque dicti characteres ex varijs animantium, herbarum, inſtrumentorum, ſimiliumque figuris conſtructi ſint ; plerique hanc literaturam prorſùs hieroglyphicam eſſe ſibi perſuaſerunt. Verùm hanc opinionem falſam eſſe, ex ijs, quæ paulò poſt adducemus, ſat ſuperque patebit. Siquidem certum eſt, nihil ſub ijs latere arcanis rationibus inuolutum ; ſed figuræ ipsæ poſitæ, ipſas quaſi actiones ſeu ſeriem rerum geſtarum exprimunt, & non ſecus ac picturam quandam rei geſtæ exhibent. Verùm vt & hoc loco ad oculum rem demonſtremus, non nullas figuras ex varijs Mexicanæ hiſtoriæ Scriptoribus extractas, explicandas duxi, vt inſtituti noſtri ratio luculentiùs patefiat.

Numerorum notæ apud Mezicanos [sic].

Numeri ſic exhibebantur à Mexicanis. Vnus circulas O vnitatem ; duo circuli OO binarium ; tres circuli OOO, ternarium notabanr, & ſie deinceps quemlibet numerum tot circulis exprimebant, quot numerus in ſe vnitates continebat. Numerum 20 ſic exprimebant

20

, huiuſque notæ multiplicatione perueniunt ad 200 vſque, ſiquidem nota hæc bis poſita 40 ; ter poſita 60 ; quater poſita 80 ; quinquies poſita 100 ; decies poſita 200 ſignificat. Hæc quibus rebus apponebatur, tantum tributi iſtarum rerum ſoluendum ſignificabant, vti ſunt piperis, farin, fragorum, armorum, ſimiliumque, quæ paſſim in libris eorum de tributi perſolutione Regi facienda, habentur. Hæc figura

400

400 ſignificabat ; bis poſita 800 ; ter poſita 1200 ; quater poſita 1600 indicabat, & ſic de cœteris. Sequens verò figura operoſiſſima ſanè, 8000 ſignificat.

Annorum notæ apud Mexicanos.

Numeros alios præterquam dictos inter tributaria eorum monumenta reperire non potui. Habebant tamen, vt ſuprà dixi, alios, quibus in annorum computu vtebantur, numeros, per circulos indicatos. Quod vt pateat ;

Mexicani annum in 18 menſes diuidebant.

Nota, Mexicanos annum in octodecim Menſes diſtribuere conſueuiſſe, quorum vnuſ quiſque viginti diebus conſtabat, quæ in ſe inuicem ducta totius anni curriculum conſtituebant 360 dierum ; reliquos dies quinque ſuperfluos intercalabant, neque quicquam operis illis diebus, Acoſta5 teſte, faciebant ; ſed otio & Genio tantum modò indulgebant. Eoſdem dies in tredecim dierum claſſes, vt ita dicam, diſtinguebant, & præſcripto exiguo circula inſtar O, toties, quoties opus erat, multiplicato, ordinem & numerum mutabant.

Seculorum claſſes apud Mexicanos.

Annos quoque in ſimiles claſſes arque ſecula diſtribuebant ; conſtituebaturque ipſorum ſeculum quatuor eiuſmodi claſſibus, id eſt, annis duobus ſupra 5 ; nec tamen in annorum deſcriptione pluribus, quàm quatuor figuris ſeu notis, ſcilicet cafæ, cuniculi, cannæ ſeu arundinis, & cultri vtebantur, vt ſequitur ; & ſic annorum tredecim claſſem ipſi pingebant.

1 Cuniculus ; 2 Arundo ; 3 Culter ;  4 Caſa ; 5 Cuniculus ; 6 Canna ; 7 Culter ; 8 Caſa ; 9 Cuniculus ; 10 Arundo ; 11 Culter ; 12 Caſa ; 13 Cuniculus
1 Cuniculus ; 2 Arundo ; 3 Culter ; 4 Caſa ; 5 Cuniculus ; 6 Canna ; 7 Culter ; 8 Caſa ; 9 Cuniculus ; 10 Arundo ; 11 Culter ; 12 Caſa ; 13 Cuniculus

Mexicani ſingulis ſæculis ſuis Mundi interitum expectabant.

Vltimo autem die quarti ſeculi ſui 52 annorum, omnia vaſa ſua confringebant, ignem que extinguebant. Nam cùm à maioribus ſuis accepiſſent, Mundum ſeculari anno interiturum, id quinquageſimo ſecundo quouis anno operiebantur. Itaque totam noctem peruigilabant, metuentes nè vnquam ampliùs eluceſceret ; Sole verò oriente, buccinis tibijſque lætitiam ſuam teſtabantur, & feſtum celebrabant, Dijs ſuis gratias agentes, quod nouum adhuc ſæculum Mundo prorogaſſent ; noua ſibi vaſa & ſupellectilia alia comparabant, nonumque ignem à Sacerdote petebant ; quæ omnia confirmat Samuel Purchas6, in Opere de Mundi deſcriptione & peregrinationibus Anglicè deſcriptis, tom. 3. l. 5. c. 7. fol. 106. his verbis : In the order and rule of the partitions Wich are numbred for yeares, that partition Where there is a branch Wit à foottlicke à floWer, it doth ſignifie à bitter and Vnfortunate yeare, Which the Mexicans had, and did feare, ſayng that their predeceſſeurs time out of minde did giuet hem Warning that ſuch yeares Which befell euery tWo and fiftich yeare Were dangerous, and unfortunate, and bitter yeares. Becauſe that in ſuch yeares Were floods generally, and like Wiſe darkeneße of de Eclips of te Sunne ; and vniuerſall eantquakes [sic], and like Wiſe in ſuch years they made, great ſacrifice and ceremonies to their Goods, and gaue them ſalues to repentance, and did abſtaine from all vices againſt the nery day and houre of ſuch à yeare. In the Which day generally they put out all their lights and fires till that day Were past ; and being paſſed they kindled neW lights bring hat out of à moantaaine by à Prieſt. Hoc eſt : In ordine & regula partitionum, quibus numerantur anni, illa partitio, in qua eſt ramus cum caudi floris, ſignificat annum acerbum & infelicem, quem timent Mexicani, aſſerentes ſe à maioribus accepiſſe eiuſmodi annos, qui ſemper poſt 52 annos reuertuntur, eſſe maxime periculoſos, acerbos, & infortunatos, quia in huiuſmodi temporibus ſunt inundationes uniuerſales, obſcurationes quoque ob ecclipſes Solis, & uniuerſales terrœmotus eueniunt : & iſtis annis magna ſacrificia & cœremonias obtulerunt Dijs, pœnitentiam quoque egerunt abſtinentes ab omnibus vitijs in ipſum diem & horam istius anni, quo die extinxerunt omnia lumina, & ignes, donec tranſiſſet ; quo tranſacto accenderunt iterum lumina.7 Denique hoc 52 annorum ſeculum ita ad memoriam diſtinguebant. Circulo ducto ex centro pingebant Solem, & ab eo ad circumferentiam ducebant lineas quatuor, Orbem diuidentes in quatuor partes æquales, ſuis coloribus diſtinctas, viridi, cæruleo, rubro, & fuſco, quæ ſingulæ ad oram circumferentiæ diſtinctæ erant in tredecim interualla, & ſuis notis, vt ſuprà patuit, diſtinctæ, ac ſingulos annos extra circulum rudi pictara adumbrabant, quo quicquid memorabile accidiſſet, notabant ; atque ica rerum geſtarum memoriam ad poſteros tranſmittebant.

Menſium Nomina.

Mexicanorum Menſium nomina.

1Tlacaxipenalizitli10Vchpaniztli
2Tozcaetli11Pachtli
3Hueitozeuzli12Hueipachtli
4Toxcali13Quecholli
5Ezaliolitzli14Panquecaliztli
6Tecuilhuicintli15Hatemuztli
7Hucitecuilhuitlli16Tititl
8Miccathuitcintli17Vzcalli
9Vcimiccailh18Coauitleuas

Mexicani anni initium.

Initium anni ipſis à noſtro Martio, iuxta Acoſtam 26 Februarij Menſes autem non modò iſta nomina, ſed & ſuos characteres habebant, plerumque à feſtis ſumptos, quæ in illos incidebant, aut ab anni tempeſtatibus.

Viginti quoque illi dies ſinguli ſua nomina & notas habebant :

1GladiolusCipratli11SimiaOzumatli
2VentusHecatl12ScopæMalinalli
3CaſaCalli13CannaAcatl
4LacertusAcuetzapalin14LeoOcclotl
5AnguisCohuatl15AquilaCohau
6MonsMozquintli16BuboCozcaquahuitli
7CeruusMazatl17TemplumOlin
8CuniculusTuchtli18CultellusTexpathl
9AquaAtl19PluuiaQuinuitl
10CanisItzcuintli20RoſaXuchitl

Quæ omnia vera eſſe Gomara prodit his verbis : Eoſdem hos dies & annos in tredecim dierum Claſſes diſtinguebant, & præſcripto exiguo circulo inſtar literœ O, & toties, quoties opus erat multiplicato, ordinem & numerum notabaut ; annos quoque in ſimiles Claſſes atque ſecula diſtribuebant ; constabatque illorum ſeculum quatuor huiuſmodi Claſſibus, id eſt, 52 ; nec tamen in annorum deſcriptione pluribus quàm quatuor figuris ſeu notis vtebantur, Caſœ, Cuniculi, Cannæ, & Cultelli. Annorum tredecim Claſſem vide ſupra pagina 29.

Samuel Purchas verò in tertia parte peregrinationis Anglicè his verbis hoſce tredecim annos deſcribit : Concerningh the pictures of bleW in the margents of this hiſtorie it is to te vnderſtood that euery ſeuerall space or partition, doth ſignifie one yeare ond they bee the numbring of yeares ; it is to te onderſtood that euery ſeuerall ſpace or partition ſignifie the one ſeuerall yeare, ond ſo they accounted el numbred euery yeare ſeuerally, prouding to thirteene rondles. And from thenee they began againe at the beginning in their accompt from on point or rondle, and ſo accordingly tbey did proceede in numbering againe, till tbey came to thirteene ; and althoug that in the partitions or ſpaces ſeuerally, there be diuers figures yet the principall accompt of numbering, is that of accompt of de pictures or rundles there in contained ; and althoug the names of de yeares that they giue to euery partition, from the number of the firſt point thill the thirteenth. Id eft, Quantum ad picturas cœruleas ad marginem huius historiœ, aduertendum eſt, ſingula loca aut partitiones ſignificant annum, & eſſe annorum numerum : ita vt loca ſeu partitiones ſigillatum acceptœ ſignificent totidem annos, & ſic procedunt vſque ad tredecim circulos, & iterum incipiunt ab vno puncto ſeu circulo vſque ad tredecim, quamuis autem in ſingulis locis ſeu partitionibus ſint diuerſæ figuræ, præcipua tamen ratio numerandi Jumitur à numero figurarum ſeu circulorum qui in illis continentur, quamuis nomina annorum, quæ attribuant ſingulis partitionibus, ab vno vſque ad 13 ſint.

Mexicanæ picturæ interpretatio.

Limbus figuræ O Q R S T repræſentat numerum 51 annorum, quibus regnauit Thanuch ; quorum ſymbola iam ſuprà expoſuimus ; figurarutn verò intra limbum contentarum ſignificationes eæ ſunt, quæ ſequunrur. A ſignificat Regem Acacitli, B Quapan, C Ocelopan, D Aquexotl, E Tecincuh, F Tenuch, G Xominitl, H Xocoyol, I Xiuch caqui, K Atotl. Qui ſunt decem primi gubernatores & fundatores Mexici. L Tenochtitlan, repræſentat arma, quibus vtebantur in acquiſitione loci Tunal. N Aquilam ſignificat, quæ ibidem nidulabatur ; O habitationem ſiue manſinem corum ; P populum exhibet, loci Colhuacan ; Q alterius loci dicti Tanayncan ; Z Regem Tanuch, qui vi armorum acquirit dicta loca ; b indicat ſubiectionem & ſubiugationem iſtorum populorum ; PTYX ſignificat vallum ex coaceruatione variorum paludis reiectamentorum, quæ vi ventorum in hunc locum coaceruata formam crucis Andreanæ exprimebant. Ex quo patet, hanc non tam ſcripturam, quàm memorialia quædam ſigna ad hiſtoriam obiter indicandam, demonſtrare.

Typus Scripturæ Mexicanæ, qua primordia fundationis Mexicanæ Ciuitatis indicantur.
Typus Scripturæ Mexicanæ, qua primordia fundationis Mexicanæ Ciuitatis indicantur.

Alterius Mexicanæ figuræ interpretatio [sic].

Anno 1377 Tanucho ſucceſſit II Rex Mexici Acampichtli ; qui Mexicanam potentiam ſummè promouit, ob quatuor Ciuitatum ſubiugationem, in captiuitatem abductis earum Regibus ; atque hanc hiſtoriam narrat ſequens Schematiſmus, cuius hæc eſt interpretatio. B Regem II. Mexici Acampichtli dictum indicat ; A, N, O, gnomon in 21 quadrata receptacula, vt ſuprà diuiſus, indicat 21 annos, quibus hic Rex Regno præfuit ; C indicat ſcutum & arma, quibus vſus eſt in expugnatione quatuor Ciuitatum, quæ ſignantur literis D G H I, cum figuris P Q R S, quæ ſunt dictarum Ciuitatum inſignia ; nomina Ciuitatum ſunt D Quaunathuac ; G Mizquic ; H Caitlahuiac ; I Xochimilco ; E denuo Regem Acampich veluti expugnatorem dictarum quatuor Vrbium D G H I, & quatuor carundem poſſeſſorum ; quæ per quatuor capita F K L M exprimuntur, captiuitate & ſubiugatione triumphantem. Ex quibus patet hanc ſcripturam ſeu literaturam Veterum Mexicanorum nihil aliud

eſſe, quàm rudem quandam rerum geſtarum per ſuas proprias imagines exhibitionem, nullo myſterio, ſubtilitate ingenij, aut cruditione ſultam. Non ſecus reliquorum Regum hiſtorias exhibent, quas conſultô omittimus.

Alia Mexicana pictura continens leges filios educandi.

Habent Mexicani certas leges, iuxta quas filios ſuos educare ſolent, quæ in his & ſequentibus figuris exprimuntur. Primò enim mox ac mulier quædam pepererit, puer ponitur in cunis ; poſt quadriduum verò obſtetrix accipit puerum nudum, & portat in hortum, in quo ſupra aquas crates ſtrata eſt arundinibus, & viminibus contexta ; hæc vbi puerum lauerit, tres pueri aſſidentes, oriza, fragis, ſimilibuſque patriæ fructibus inſtructi, nomen puero imponere ab obſtetrice iubentur. Poſtea obſtetrix monſtrat puero inſtrumenta omnis generis, quibus pater eius exerceri ſolitus eſt, quorum quædam ad rem militarem, alia ad alia exercitia pertinent, annuiturque ipſi hiſce ſe exercere debere, ſi vitam tolerate velit. Poſt has cœremonias obſtetrix reportat puerum ad matrem bene lotum ; parentes verò in templo eum ſiſtunt, & Sacrificulo, pædagogoque imbuendum tradunt. Verùm iam ſingula explicemus.

A, ſignificat matrem puerperam ; C puerum cunis expoſitum ; B, videlicet circulares figuræ, ſignificant quatuor dies, quos puer tranſegit ; Dobſtetricem quæ puerum portat ad aquas lauandum ; E ſignificat inſtrumenta tàm militaria, vt ſcutum cum ſagittis X; quàm alia, vt ſecures,

Typus ſcripturæ Mexicanæ, qua filiorum educatio rudi pictura exprimitur.
Typus ſcripturæ Mexicanæ, qua filiorum educatio rudi pictura exprimitur.

forcipes, cultros, hamos, & ſimilia ſuis literis ſignata, quibus puer vti debebit, cùm ad aptam illis ætatem peruenerit ; F G H tres pueri ſunt fonti affidenres, & nomen infanti imponentes, placentis, fragis, oriza inſtructi ; quæ ſe offerunt in I, arundines ſunt, & vimina colligata in cratem, ſuper quam vas aqua plenum, è quo lauatur puer ; M ſtoreæ quibus texendis occupari debet ; K ſcopæ ; L colus, quâ ſi fœmina fuerit, occupari debet ; N ſacrificulus eſt ; O infans in cunis offertur in templo ; P Magiſter puerorum cuius curæ commendatur ; Q_Pater ; R infantis mater. Sic procedunt, continuando figuras educationem vlteriorem infantis exprimentes, vſque ad eius annum decimum quintum ; quibus tranſactis, manumiſtus & in ſuam libertatem adſcitus, propriâ induſtriâ vxoret ducta vitam tranſigit ; quorum omnium imagines hoc loco apponerem, verùm cùm illæ ex præcedenti ſine vllo negotio pateant, ſuper uacaneum eſſe ratus ſum, librum inutilibus figuris, & ad rem noſtram non adeo pernentibus refercire ; quare hiſtoriam pædotribicam Mexicanorum verbis tantùm explicare ſufficiat.

Poſt hanc itaque figuram aliam ponunt veluti paginam quandam, cuius figuris exprimitur, quomodo puer aut puella trium aut quatuor annorum educànda ſit, nimirum admonitionibus ſequentibus ; & certa ijs panis, videlicet dimidij portio ſtatuitur, vbi tertium annum attigerint ; integer verò panis, quando quadriennium compleuerint ; quæ omnia per imagines rerum faciendarum explicant ; hinc matrem ponunt infantis inuolutam & ſedentem, eo habitu quem in præcedenti figura A monftrat ; triennium aut quadriennium tribus aut quatuor circulis, vti quatuor circuli in præcedenti figura oſtendût, indicant, ad quos cùm peruenerit puer, admonitionibus vrgetur, eique quotidie ſtatuitur integri panis portio, ſignificata certa figuram. Puellâ verò mater ad exercitia ſexui congrua ſollicitat, integra quotidie ſtatuta panis portione ; dum verò puerum in nautica & piſcatoria arte exercendum indicant, ſcaphæ figura cum adnexo hamo id indicant. Colus verò & textoriæ artis ſupellex puellam in ea exercendam docet. Porrò vbi puer quinque annorum fuerit, qui per quinque circulos indicantur eidem appoſitos ; pater eius docet pueros in portandis rebus ad forum , ijſque tribuitur in dies panis integer. Mater autem inſtituit puellam filiam quinquennem in modo filandi. Vbi verò puer fuerit ſex annorum, qui per ſex circulos indicantur ; pater eius docet ipſum rationem vendendi fructus patriæ proprios, ſeutorumq ; conficiendorum modum, & deputatur ei quotidie panis vnus cum dimidio ; mater verò docet filiam ſuam artem filandi. Vbi verò 7 annorum, qui per ſeptem circulos indicantur, fuerit puer, pater eius inſtruit eum in arte piſcandi, vti naſſa quam in manu tenet, docet. Mater autem docet filiam artem filandi goſſipium ; vtrique autem quotidiana cibi portio ſtatuitur panis vnus cum dimidio. Vbi vides nullum prorſùs myſterium ſubeſſe figuris, imò ſimplices tantùm actiones exprimere. Puero octo annorum qui per octo circulos notantur, pater eius caſtigationem per ſpinas fruticis cuiuſdam, qui vocatur Maquez, niſi benè ſe geſſerit, minatur ; ſimiliter mater filiæ ; & quotidianus victus panis cum dimidio vtrique deputatur, vti omnia figuris ipſis expreſſa monſtrant. Nouem verò annorura puerum incorrigibilem & refractarium pater ſpinis Maquez torquet, ſimiliter mater filiam. Decem annorum puerum pater eius caſtigat baculo ob inobedientiam & negligentiam in commiſſis rebus ; ſimiliter mater filiam ob negligentiam in filando commiſſam. Non ſecùs procedunt in reliquis muneribus, vſquedum, vt dixi, manumiſſus vxorem duxerit ; quæ omnia per actionem ipſarummet imaginum exprimuntur ; quæ nè inre inutili & oppidò ridicula, moras traham, conſulto omitto. Qui plura huiuſmodi deſiderat, is conſulat Itineraria Mexicana, & Samuelem Purchas in deſcriptione Mexici, vbi omnia fuſiùs deſcripta, & figuris ſuis expreſſa reperiet. Et quoniam ſolùm differentiam inter Sinenſes & Mexicanos characteres nobis demonſtrare propoſitum erat, eaque ex dictis ſat ſuperque Lectori curioſo conſtat ; hicſe relictis ad alia tranſeamus.


Bibliographie

  • Osorio Romero, Ignacio, La luz imaginaria : epistolario de Atanasio Kircher con los novohispanos, México : Instituto de Investigaciones Bibliográficas (UNAM), 1993, 181 p. ISBN 9683626645

Notes

  1. Voir Jean Winand, « Un Frankenstein sémiotique : les hiéroglyphes d’Athanase Kircher », dans J.-M. Klinkenberg (éd.) ; S. Polis (éd.), Signatures. (Essais en) Sémiotique de l’écriture = (Studies in the) Semiotics of writing, Liège, 2018, p. 213-251. Disponible en ligne, url : <https://www.academia.edu/37570938/J_WINAND_Un_Frankenstein_s%C3%A9miotique_les_hi%C3%A9roglyphes_d_Athanase_Kircher_dans_J_M_Klinkenberg_and_S_Polis_%C3%A9d_Signatures_Essais_en_S%C3%A9miotique_de_l%C3%A9criture_Studies_in_the_Semiotics_of_writing_Li%C3%A8ge_Signata_Annales_des_s%C3%A9miotiques_2018_p_213_251_Full_text>. []
  2. Oedipi aegyptiaci Tomus III. Theatrum hieroglyphicum, hoc est Noua & hucuſque intentata obeliscorum Cœterorumque Hieroglyphiccorum Monumentorum, quæ tùm Romæ, tùm in Aegypto, ac celebrioribus Europæ Muſæis adhuc ſuperſunt, interpretatio Iuxta ſenſum Phyſicum, Tropologicum, Myſticum, Hiſtoricum, Politicum, Magicum, Medicum, Mathematicum, Cabaliſticum, Hermeticum, Sophicum, Theoſophicum ; ex omni Orientalium doctrina, & ſapientia demonſtrata. Felicibus Auſpicijs Ferdinandi III Caesaris, Romæ : Ex Typographia Vitalis Maſcardi, 1654, p. 28-36. Disponible en ligne, url : <https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k1180769/f31> ou <https://archive.org/details/AthanasiiKircheriOedipusAegyptiacusVolIII1654/page/n29/mode/2up>. []
  3. [Voir Le livre de l’Antiquité à la Renaissance, Montpellier : Université Paul-Valéry – Montpellier 3, 2010. Disponible en ligne, url : <https://www.univ-montp3.fr/uoh/lelivre/sommaire/index.html>]. []
  4. [Sur ces questions, voir Martin, Henri-Jean, « Mise en page et mise en texte du livre français : la naissance du livre moderne (XIVe-XVIIe siècles) », Bulletin des bibliothèques de France (BBF), 2000, n° 6, p. 120-124. Disponible en ligne, url : <https://bbf.enssib.fr/consulter/bbf-2000-06-0120-012>]. []
  5. Acoſta. []
  6. Samuel Purchas. []
  7. Mexicani quomodo ſeculum ſuum 52 ani pingebant. []

Olivier Jacquot

Coordonnateur de la recherche > Délégation à la Stratégie et à la recherche > Bibliothèque nationale de France

Vous aimerez aussi...

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search